"Il patrimonio greco, criticamente purificato, è parte integrante della fede cristiana" (Benedetto XVI)

"La cultura dell’Europa è nata dall’incontro tra Gerusalemme, Atene e Roma" (Benedetto XVI)

 

  HomeChi siamoLa rivistaTestiDidatticaAttivitàGuestbookVariaCerca

 

Cicerone, de re publica III 34

(frammento cit. da Agostino, civ. XXII 6)

Scio in libro Ciceronis tertio, nisi fallor, de re publica disputari: nullum bellum suscipi a civitate optima nisi aut pro fide aut pro salute. Quid autem dicat pro salute, vel intellegi quam salutem velit, alio loco demonstrans: sed his poenis quas etiam stultissimi sentiunt, egestate, exsilio, vinculis, verberibus, elabuntur saepe privati oblata mortis celeritate, civitatibus autem mors ipsa poena est, quae videtur a poena singulos vindicare; debet enim constituta sic esse civitas ut aeterna sit. itaque nullus interitus est rei publicae naturalis ut hominis, in quo mors non modo necessaria est, verum etiam optanda persaepe. Civitas autem cum tollitur, deletur, extinguitur, simile est quodam modo, ut parva magnis conferamus, ac si omnis hic mundus intereat et concidat.

(frammento cit. da Isid., etym. 18, 12 sq)

Quattuor autem sunt genera bellorum, id est iustum, iniustum, civile et plus quam civile. iustum bellum est quod ex praedicto geritur de rebus repetitis aut propulsandorum hostium causa. iniustum bellum est quod de furore, non de legitima ratione initur; de quo in Republica Cicero dicit: illa iniusta bella sunt quae sunt sine causa suscepta. nam extra <quam> ulciscendi aut propulsandorum hostium causa bellum geri iustum nullum potest. et hoc idem Tullius parvis interiectis subdidit: nullum bellum iustum habetur nisi denuntiatum, nisi indictum, nisi de repetitis rebus.

 

Philippica II, 113 s.

et nomen pacis dulce est et ipsa res salutaris; sed inter pacem et servitutem plurimum interest. Pax est tranquilla libertas, servitus postremum malorum omnium, non modo bello sed morte etiam repellendum.

 

Philippica XII, 13 ss.

Quid censetis, cum tot uno tempore inruperint, nos arma posuerimus, illi non deposuerint, nonne nos nostris consiliis victos in perpetuum fore? Ponite ante oculos M. Antonium consularem; sperantem consulatum Lucium adiungite; supplete ceteros neque nostri ordinis solum honores et imperia meditantis: nolite ne Tirones quidem Numisios et Mustelas Seios contemnere. Cum eis facta pax non erit pax, sed pactio servitutis.

 

de officiis I 35

Quare suscipienda quidem bella sunt ob eam causam ut sine iniuria in pace vivatur, parta autem victoria conservandi ii qui non crudeles in bello, non inmanes fuerunt, ut maiores nostri Tusculanos Aequos Volscos Sabinos Hernicos in civitatem etiam acceperunt : at Karthaginem et Numantiam funditus sustulerunt : nollem Corinthum, sed credo aliquid secutos oportunitatem loci maxime ne posset aliquando ad bellum faciendum locus ipse adhortari. Mea quidem sententia paci quae nihil habitura sit insidiarum semper est consulendum. In quo si mihi esset obtemperatum, si non optimam, at aliquam rem publicam quae nunc nulla est haberemus.

 

 

Print Friendly and PDFCliccando sul bottone hai questa pagina in formato stampabile o in pdf
Per tornare alla home
Per contattare la Redazione


Questo sito fa uso di cookies. Privacy policy del sito e autorizzazione all'uso dei cookie: clicca qui